/image%2F0964005%2F20250605%2Fob_2eee62_roman-senate-compressed.jpg)
Iam vero, postquam Britanniarum Regnum ex Unione Europaea discessit, tanto magis inepte sonat lingua Anglica apud Commissionem Europaeam audiri. Sed, aiunt quidam, Anglica est lingua internationalis. Ego autem hoc dico: quidquid “internationale” appellatur, radicibus caret, ideoque valore caret. Lingua Anglica ipsa non est lingua conciliatrix: facta est lingua politicorum potentium, mercatorum, nundinatorum; non iam propter culturam suam loquiturur. Extra terras anglicas, homines Anglice loquuntur nullo cum sensu repraesentationis culturalis. Quam ob rem nunc praesertim absurdum est in Europa Anglice loqui.
Si Anglica reicienda est, quam igitur linguam eligamus? Quidam Esperanto suadent, linguam artificiose confectam, cuius propositum erat quoque populorum unio per universalitatem. At vero, Esperanto non successit: cogitatio quidem erat pulchra, sed res non evenit, iisdem de causis quibus Anglica cadit: lingua sine cultura est lingua sine futuro; res est vacua in animo multitudinum.
Chauvinismus fortasse mihi exprobrabitur, si linguam Francogallicam redire in scaenam Europaeam proponam. Certe, lingua Gallica fuit lingua Luminum, lingua elegantiae, lingua luxus, lingua exquisita prae cunctis. Sed hodie, ut dicetur, Hispanica potius plerumque loquitur. At si Hispanicam deligamus, Itali rogabunt cur Italica non potius eligatur — idem fiet in singulis Europae nationibus.
/image%2F0964005%2F20250605%2Fob_1d0857_filius-asterigis-latin-egmont.jpg)
Ego autem propono ut Latinam eligamus. Lingua Latina fuit lingua Imperii, id est, lingua unificans, una syntaxe, una grammatica, una etiam ratione mundum intellegendi. Latina proprium habuit: populos rexit sine culturae deletione. Roma enim numquam postulavit ut gentes victae suas radices deleant aut culturam abiurent; mundus vivere poterat, dummodo potestatem administrativam Romae recognosceret.
Latina est lingua maiorum philosophorum nostrorum occidentalium — num omnes enumerem? A Cicerone usque ad Lucretium sufficiat dicere. Sed praecipuum hoc est: Latina iam insita est in radicibus plurimarum linguarum Europae, adeo ut Galli, Hispani, Italici, Lusitani, Daci, atque etiam Siculi, Catalani, Sardi, Occitani, Gallaeci, Corsicani se in ea recognoscant!
Quapropter Latinam linguam in primum locum Europaeum revocandam censeo. Haec lingua, mortua ut dicitur, nihil aliud exspectat nisi studium novarum generationum ut refloreat. Latina lingua fieri potest vinculum coniungens Europam cultura forti ac praeterito robusto innixam. Ut Latina fiat nexus inter historiam praeteritam et futurum populorum Europae, dicite “Ita vero” Latinae! Communicate et scribite Latine!
Magister Marcus spectacula optime confecta proponit ad linguam Latinam discendam. Exhibito iucunda et ad adulescentes et ad adultos spectare potest.
Share your videos with friends, family, and the world
https://www.youtube.com/@academiedetheleme?si=yw8A3nMhCiijtsBJ
Cum lectionibus Magistri Marci assuefacti sumus, lectiones huius academiae aggredi possumus. Paullo sunt severiores, sed ad docendum bene accommodatae.